4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam,vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
5 Psallite Domino, sancti eius,et confitemini memoriae sanctitatis eius,
6 Super te innixus sum ex utero,de ventre matris meae tu es susceptor meus;in te laus mea semper.
3 Sicut dissipatur fumus, tu dissipas;sicut fluit cera a facie ignis,sic pereunt peccatores a facie Dei.
4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Deiet delectentur in laetitia.
5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius;iter facite ei, qui fertur super nubes:Dominus nomen illi.Iubilate in conspectu eius;
11 scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus,mihi flectetur omne genu,et omnis lingua confitebitur Deo ".
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuamet exsultabo mane misericordiam tuam,quia factus es praesidium meumet refugium meum in die tribulationis meae.
1 ALLELUIA.Confitemini Domino et invocate nomen eius,annuntiate inter gentes opera eius.
2 Iubilate Domino, omnis terra,servite Domino in laetitia;introite in conspectu eius in exsultatione.
1 David. PSALMUS.Misericordiam et iudicium cantabo;tibi, Domine, psallam.
17 Convertetur dolor eius in caput eius,et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;
1 Exsultate, iusti, in Domino;rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara,in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum,bene psallite ei in vociferatione,
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
3 GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis,et magnitudinis eius non est investigatio.
1 David.Benedictus Dominus, adiutor meus,qui docet manus meas ad proeliumet digitos meos ad bellum.
1 David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
8 De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
17 Ad ipsum ore meo clamaviet exaltavi in lingua mea.
8 Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis.
5 Et vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eiuset qui timetis eum, pusilli et magni! ".
4 Laudabilem invocabo Dominumet ab inimicis meis salvus ero.
1 ALLELUIA.Cantate Domino canticum novum;laus eius in ecclesia sanctorum.
3 Laudent nomen eius in choro,in tympano et cithara psallant ei,
4 quia beneplacitum est Domino in populo suo,et honorabit mansuetos in salute.
5 Iubilent sancti in gloria,laetentur in cubilibus suis.
1 David, quando se mente alienatum simulavitcoram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
8 Ego Dominus: hoc est nomen meum;et gloriam meam alteri non daboet laudem meam sculptilibus.
23 Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi,et anima mea, quam redemisti;
18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorumper Iesum Christum in ipsum,secundum beneplacitum voluntatis suae,
6 in laudem gloriae gratiae suae,in qua gratificavit nos in Dilecto,
21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
3 "Audi, Israel: Vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis; non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere nec formidetis eos,
1 David, quando se mente alienatum simulavitcoram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
2 ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore,semper laus eius in ore meo.
3 BETH. In Domino gloriabitur anima mea,audiant mansueti et laetentur.
1 David, quando se mente alienatum simulavitcoram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
1 ALLELUIA.Laudate Dominum de caelis,laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli eius,laudate eum, omnes virtutes eius.
3 Laudate eum, sol et luna,laudate eum, omnes stellae lucentes.
4 Laudate eum, caeli caelorumet aquae omnes, quae super caelos sunt. -
5 Laudent nomen Domini,quia ipse mandavit, et creata sunt;
6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi;praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra,dracones et omnes abyssi,
8 ignis, grando, nix, fumus,spiritus procellarum, qui facit verbum eius,
9 montes et omnes colles,ligna fructifera et omnes cedri,
10 bestiae et universa pecora,serpentes et volucres pennatae.
11 Reges terrae et omnes populi,principes et omnes iudices terrae,
12 iuvenes et virgines,senes cum iunioribus
13 laudent nomen Domini,quia exaltatum est nomen eius solius.Magnificentia eius super caelum et terram,
13 Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: "Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ".
8 Repleatur os meum laude tua,tota die magnitudine tua.
18 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
11 Audivit Dominus et misertus est mei,Dominus factus est adiutor meus.
12 Convertisti planctum meum in choros mihi,conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,
1 Cantate Domino canticum novum,cantate Domino, omnis terra.
2 Cantate Domino, benedicite nomini eius,annuntiate de die in diem salutare eius.
3 Annuntiate inter gentes gloriam eius,in omnibus populis mirabilia eius.
4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis,terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium inania,Dominus autem caelos fecit.
6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius,potentia et decor in sanctuario eius.
7 Afferte Domino, familiae populorum,afferte Domino gloriam et potentiam,
8 afferte Domino gloriam nominis eius.Tollite hostias et introite in atria eius,
9 adorate Dominum in splendore sancto.Contremiscite a facie eius, universa terra;
12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiamet fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem ".
8 Repleatur os meum laude tua,tota die magnitudine tua.
7 dicens magna voce: " Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ".
21 Habuitque consilium cum populo et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in ornatu sancto et antecederent exercitum ac voce consona dicerent: " Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia eius ".
22 Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum contra filios Ammon et Moab et montem Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Iudam, et percussi sunt.
1 David. PSALMUS.Misericordiam et iudicium cantabo;tibi, Domine, psallam.
4 In quacumque die timebo,ego in te sperabo.
1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
7 Dominus adiutor meus et protector meus,in ipso speravit cor meum, et adiutus sum,et exsultavit cor meum,et in cantico meo confitebor ei.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ".
1 ALLELUIA.Laudate Dominum, omnes gentes;collaudate eum, omnes populi.
2 Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,et veritas Domini manet in aeternum.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus;psallite nomini eius, quoniam suave.
1 Venite, exsultemus Domino;iubilemus Deo salutari nostro.
2 Praeoccupemus faciem eius in confessioneet in psalmis iubilemus ei.
3 Quoniam Deus magnus Dominus,et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu eius sunt profunda terrae,et altitudines montium ipsius sunt.
5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,et siccam manus eius formaverunt.
6 Venite, adoremus et procidamuset genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;
13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.
3 Et exaudivit clamorem meumet eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis;et statuit super petram pedes meoset firmavit gressus meos.
1 PSALMUS. Ad gratiarum actionem.
2 Iubilate Domino, omnis terra,servite Domino in laetitia;introite in conspectu eius in exsultatione.
1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.
4 laudate eum in tympano et choro,laudate eum in chordis et organo,
4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen eius,notas facite in populis adinventiones eius;mementote quoniam excelsum est nomen eius.
10 Et dixit eis: " Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ".
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
3 sic in sancto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,labia mea laudabunt te.
1 ALLELUIA.Lauda, anima mea, Dominum;
2 laudabo Dominum in vita mea,psallam Deo meo, quamdiu fuero.
1 ALLELUIA.Laudate Dominum in sanctuario eius,laudate eum in firmamento virtutis eius.
2 Laudate eum in magnalibus eius,laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
3 Laudate eum in sono tubae,laudate eum in psalterio et cithara,
4 laudate eum in tympano et choro,laudate eum in chordis et organo,
5 laudate eum in cymbalis benesonantibus,laudate eum in cymbalis iubilationis:omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.
12 Laetamini, iusti, in Dominoet confitemini memoriae sanctitatis eius.
15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae.Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
1 David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
2 Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius.
11 Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore.
1 ALLELUIA.Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro,quoniam iucundum est celebrare laudem.
8 Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum,
9 quia satiavit animam sitientemet animam esurientem replevit bonis.
3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.
19 Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem;accepisti in donum homines,ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.
25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;
46 cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
2 Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius.
1 David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
2 Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,qui sanat omnes infirmitates tuas;
4 qui redimit de interitu vitam tuam,qui coronat te in misericordia et miserationibus;
5 Et vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eiuset qui timetis eum, pusilli et magni! ".
1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David.
2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,narrabo omnia mirabilia tua.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.
22 Salva me ex ore leoniset a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis,in medio ecclesiae laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum;universum semen Iacob, glorificate eum.Metuat eum omne semen Israel,
11 Dum confringuntur ossa mea,exprobraverunt mihi, qui tribulant me,dum dicunt mihi quotidie: " Ubi est Deus tuus? ". -
14 Ego autem semper speraboet adiciam super omnem laudem tuam.
1 Magistro chori. PSALMUS. David. Canticum.
2 Te decet hymnus, Deus, in Sion;et tibi reddetur votum in Ierusalem.
3 Qui audis orationem,ad te omnis caro veniet propter iniquitatem.
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
1 Domine, Deus meus es tu;exaltabo te, confitebor no mini tuo,quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas, fideles, veraces.
19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me;et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ".
7 Confitebor tibi in directione cordis,in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,et nomini tuo cantabo:
4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Deiet delectentur in laetitia.
9 Canite ei et psalliteet narrate omnia mirabilia eius.
3 Laudent nomen eius in choro,in tympano et cithara psallant ei,
23 Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo,quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihiet nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te,quia sermonem regis aperuisti nobis ".
4 Introite portas eius in confessione,atria eius in hymnis,confitemini illi, benedicite nomini eius.
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meamet misericordiam suam a me.
3 A solis ortu usque ad occasumlaudabile nomen Domini.
3 Deus meus, clamo per diem, et non exaudis,et nocte, et non est requies mihi.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meaeet nudus revertar illuc.Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est:sit nomen Domini benedictum ".
1 Dominus regnavit! Exsultet terra,laetentur insulae multae.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
6 Benedictus Dominus,quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;
1 Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriamsuper misericordia tua et veritate tua.
3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide.