34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: " Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
35 - et tuam ipsius animam pertransiet gladius - ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ".
19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
28 Et ingressus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum ".
55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? .
48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: " Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ".
49 Et ait ad illos: " Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ".
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
18 Iesu Christi autem generatio sic erat.Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: " Vinum non habent ".
4 Et dicit ei Iesus: " Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ".
5 Dicit mater eius ministris: " Quodcumque dixerit vobis, facite ".
46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum,
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
48 quia respexit humilitatem ancillae suae.Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est,et sanctum nomen eius,
50 et misericordia eius in progenies et progeniestimentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo,dispersit superbos mente cordis sui;
52 deposuit potentes de sedeet exaltavit humiles;
53 esurientes implevit boniset divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israel puerum suum,recordatus misericordiae,
55 sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini eius in saecula ".
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
30 Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
32 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
33 et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis .
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: " Mulier, ecce filius tuus ".
27 Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.
32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: " Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ".
33 Et respondens eis ait: " Quae est mater mea et fratres mei? ".
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: " Ecce mater mea et fratres mei.
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ".
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.