97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine;tota die meditatio mea est.
98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum,quia in aeternum mihi est.
99 Super omnes docentes me prudens factus sum,quia testimonia tua meditatio mea est.
100 Super senes intellexi,quia mandata tua servavi.
14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei,Tunc immaculatus eroet emundabor a delicto maximo.
3 quique humiles et viri nobiles,simul in unum dives et pauper!
11 Et dixi: " Hoc vulnus meum:mutatio dexterae Excelsi ".
12 Memor ero operum Domini,memor ero ab initio mirabilium tuorum.
8 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.
9 Sicut audivimus, sic vidimusin civitate Domini virtutum,in civitate Dei nostri;Deus fundavit eam in aeternum.
5 Memor fui dierum antiquorum,meditatus sum in omnibus operibus tuis,in factis manuum tuarum recogitabam.
47 Et delectabor in praeceptis tuis,quae dilexi.
48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi;et exercebor in iustificationibus tuis. -
147 Praeveni diluculo et clamavi,in verba tua supersperavi.
148 Praevenerunt oculi mei vigilias,ut meditarer eloquia tua.
1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorumet in via peccatorum non stetitet in conventu derisorum non sedit,
2 sed in lege Domini voluntas eius,et in lege eius meditatur die ac nocte.
33 Cantabo Domino in vita mea,psallam Deo meo quamdiu sum.
34 Iucundum sit ei eloquium meum,ego vero delectabor in Domino.
15 In mandatis tuis exerceboret considerabo vias tuas.
16 In iustificationibus tuis delectabor,non obliviscar sermonem tuum.