13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
2 quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
37 Ait autem illi: " Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,
16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
8 Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam,et custos prudentiae inveniet bona.
24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
17 Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.
18 in multa sapientia multus sit maeror;et, qui addit scientiam, addit et laborem.
2 Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
13 Beatus homo, qui invenit sapientiamet qui affluit prudentia:
3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
12 Astutus videns malum absconditus est;simplices transeuntes multati sunt.
20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;
28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabituret, si compresserit labia sua, intellegens.
5 Stultus irridet disciplinam patris sui;qui autem custodit increpationes, astutior fiet.