Mentira
19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur,nec ut filius hominis, ut mutetur.Numquid dixit et non faciet?Locutus est et non implebit?
1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
16 Sex sunt, quae odit Dominus,et septem detestatur anima eius:
17 oculos sublimes, linguam mendacem,manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pravas,pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia, testem fallacemet eum, qui seminat inter fratres discordias.
44 Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
7 Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam;qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum.
11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii,vento impingetur ad laqueos mortis.
1 Magistro chori. David. PSALMUS.Deus laudis meae, ne tacueris,
2 quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.Locuti sunt adversum me lingua dolosa
22 Abominatio est Domino labia mendacia,qui autem fideliter agunt, placent ei.
13 Non facient iniquitatemnec loquentur mendacium;et non invenietur in ore eorumlingua dolosa,quoniam ipsi pascentur et accubabunt,et non erit qui exterreat.
5 Testis fidelis non mentitur,profert autem mendacium dolosus testis.
14 Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.
25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
15 Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!
7 Non decent stultum verba composita,nec principem labium mentiens.