6 Magnum erit eius imperium,et pacis non erit finissuper solium David et super regnum eius,ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitiaamodo et usque in sempiternum:zelus Domini exercituum faciet hoc.
22 Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ".
6 Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis.
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
42 et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.
15 Dicit illis: " Vos autem quem me esse dicitis? ".
16 Respondens Simon Petrus dixit: " Tu es Christus, Filius Dei vivi ".