Milagres
37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus
38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!Pax in caelo, et gloria in excelsis! ".
7 et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: "Saul, Saul, quid me persequeris?".
9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
13 Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas;
14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.
15 Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.
16 Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
9 alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,
10 alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: " Confidite, ego sum; nolite timere! ".
50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: " Noli timere; crede tantum, et salva erit ".
17 Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;
18 et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
22 Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
21 Respondens autem Iesus ait eis: " Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: "Tolle et iacta te in mare", fiet.
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: " Magister, volumus a te signum videre ".
39 Qui respondens ait illis: " Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
39 Iesus autem ait: " Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
11 Et dixi: " Hoc vulnus meum:mutatio dexterae Excelsi ".
12 Memor ero operum Domini,memor ero ab initio mirabilium tuorum.
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus.
8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.
9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
27 " Ecce ego Dominus, Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum?
26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".
10 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.
11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: " Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ",
13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: " Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ".
15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: " Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?
16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ".
17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
29 Dicit ei Iesus: " Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ".
30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;
31 haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: " Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ".
20 Ille autem dicit illis: " Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicutgranum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis ".
23 Iesus autem ait illi: " "Si potes!". Omnia possibilia credenti ".
16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
1 Et dixit Dominus ad Moy sen: " Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus ".
14 Deus, in sancto via tua;quis deus magnus sicut Deus noster?
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 " Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ", quod est interpretatum Nobiscum Deus.
27 Intuens illos Iesus ait: " Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ".
1 Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
2 Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum,
3 et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: "Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis",
4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.
1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David.
22 Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
27 Ait autem illis: " Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ".
31 Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".
11 Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,
12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ".
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam:
21 " Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem.
24 Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ".