27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ".
28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,
31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.
38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
39 et ingressus ait eis: " Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ".
40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
41 et tenens manum puellae ait illi: " Talitha, qum! " - quod est interpretatum: " Puella, tibi dico: Surge! " - .
42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: " Miserere nostri, fili David! ".
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: Creditis quia possum hoc facere? ". Dicunt ei: "Utique, Domine".
29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: "Secundum fidem vestram fiat vobis".
30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: " Videte, ne quis sciat ".
31 Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.
12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare ".
13 Et extendens manum tetigit illum dicens: " Volo, mundare! "; et confestim lepra discessit ab illo.
3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: " Fili, dimittuntur peccata tua ".
6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:
7 " Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ".
8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: " Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
9 Quid est facilius, dicere paralytico: "Dimittuntur peccata tua", an dicere: "Surge et tolle grabatum tuum et ambula"?
10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata - ait paralytico - :
11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ".
12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: " Numquam sic vidimus! .
32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: " Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ".
33 Et dicunt ei discipuli: " Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ".
34 Et ait illis Iesus: " Quot panes habetis? ". At illi dixerunt: " Septem et paucos pisciculos ".
35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;
36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.
37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.
30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare ".
3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: " Volo, mundare! "; et confestim mundata est lepra eius.
4 Et ait illi Iesus: " Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ".
1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.
2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.
3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: " Dignus est, ut hoc illi praestes:
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ".
6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: " Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,
7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.
8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit ".
9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: " Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ".
10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
11 vos autem dicitis: "Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit",
12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ".
14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: " Audite me, omnes, et intellegite:
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possiteum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ".
1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: " Vinum non habent ".
4 Et dicit ei Iesus: " Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ".
5 Dicit mater eius ministris: " Quodcumque dixerit vobis, facite ".
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
7 Dicit eis Iesus: " Implete hydrias aqua ". Et impleverunt eas usque ad summum.
8 Et dicit eis: " Haurite nunc et ferte architriclino ". Illi autem tulerunt.
9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus
10 et dicit ei: " Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ".
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: " Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ".
16 Iesus autem dixit eis: " Non habent necesse ire; date illis vos manducare ".
17 Illi autem dicunt ei: " Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ".
18 Qui ait: " Afferte illos mihi huc ".
19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.
27 Hic est, de quo scriptum est:Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,qui praeparabit viam tuam ante te".
28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;
30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ".
37 Respondens autem ait illis: " Date illis vos manducare ". Et dicunt ei: Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ".
38 Et dicit eis: " Quot panes habetis? Ite, videte ". Et cum cognovissent, dicunt: " Quinque et duos pisces ".
39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.
40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.
20 Ille autem dicit eis: " Ego sum, nolite timere! ".
21 Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: " Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ".
23 Qui non respondit ei verbum.Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: " Dimitte eam, quia clamat post nos ".
24 Ipse autem respondens ait: " Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ".
25 At illa venit et adoravit eum dicens: " Domine, adiuva me! ".
26 Qui respondens ait: " Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ".
27 At illa dixit: " Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ".
28 Tunc respondens Iesus ait illi: " O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ". Et sanata est filia illius ex illa hora.
1 Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
3 Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: " Licet sabbato curare an non? ".
4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.
26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius.
27 Et dicebat illi: " Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ".
28 At illa respondit et dicit ei: " Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ".
29 Et ait illi: " Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua .
30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.
31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: " Effetha ", quod est: " Adaperire ".
35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.
36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.
37 Et eo amplius admirabantur dicentes: " Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ".
27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.
28 Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: " Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ".
29 Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta.
30 Interrogavit autem illum Iesus dicens: " Quod tibi nomen est? ". At ille dixit: " Legio ", quia intraverunt daemonia multa in eum.
31 Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent.
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
33 Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.
34 Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
35 Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt.
22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: " Transfretemus trans stagnum ". Et ascenderunt.
23 Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur.
24 Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: " Praeceptor, praeceptor, perimus! ". At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.
25 Dixit autem illis: " Ubi est fides vestra? ". Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: " Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ".
22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
23 et deprecatur eum multum dicens: " Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ".
24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.
3 Dicit eis Simon Petrus: " Vado piscari ". Dicunt ei: " Venimus et nos tecum ". Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.
5 Dicit ergo eis Iesus: " Pueri, numquid pulmentarium habetis? ". Responderunt ei: " Non ".
6 Ille autem dixit eis: " Mittite in dexteram navigii rete et invenietis . Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: " Dominus est! . Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.
10 Dicit eis Iesus: " Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ".
11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: " Vides aliquid? ".
24 Et aspiciens dicebat: " Video homines, quia velut arbores video ambulantes ".
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
26 Et misit illum in domum suam dicens: " Nec in vicum introieris ".
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: " Domine, miserere nostri, fili David! ".
31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: " Domine, miserere nostri, fili David! ".
32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: " Quid vultis, ut faciam vobis?".
33 Dicunt illi: " Domine, ut aperiantur oculi nostri ".
34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.
6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.
8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: " Surge et sta in medium ". Et surgens stetit.
9 Ait autem ad illos Iesus: " Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ".
10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: " Extende manum tuam ". Et fecit; et restituta est manus eius.
10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: " Licet sabbatis curare? ", ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis: " Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ".
13 Tunc ait homini: " Extende manum tuam ". Et extendit, et restituta est sana sicut altera.
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari;
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
45 Et ait Iesus: " Quis est, qui me tetigit? ". Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: " Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ".
46 At dixit Iesus: " Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ".
47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit.
48 At ipse dixit illi: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ".
12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.
14 Et respondens dixit ei: " Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ". Et audiebant discipuli eius.
23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
24 dicens: " Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ".
25 Et comminatus est ei Iesus dicens: " Obmutesce et exi de homine! ".
26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
15 et dicens: " Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.
16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ".
17 Respondens autem Iesus ait: " O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ".
18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: " Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
39 et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum;
40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt ".
41 Respondens autem Iesus dixit: " O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ".
42 Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei.Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21 Et recordatus Petrus dicit ei: " Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ".
22 Et respondens Iesus ait illis: " Habete fidem Dei!
23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: "Tollere et mittere in mare", et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.
24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut etPater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ".
2 Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: " Confide, fili; remittuntur peccata tua .
3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: " Hic blasphemat ".
4 Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: " Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
5 Quid enim est facilius, dicere: "Dimittuntur peccata tua", aut dicere: Surge et ambula"?
6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata - tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ".
7 Et surrexit et abiit in domum suam.
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: " Magister vester non solvit didrachma? ".
25 Ait: " Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: " Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ".
26 Cum autem ille dixisset: " Ab alienis ", dixit illi Iesus: " Ergo liberi sunt filii.
27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ".
22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.
51 Respondens autem Iesus ait: " Sinite usque huc! ". Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?
32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit:Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;lamentavimus, et non plorastis!".
33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: "Daemonium habet!";
34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: "Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!".
35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ".
36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.
37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem,
24 dicebat: " Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ". Et deridebant eum.
25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum
6 et dicens: " Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ".
7 Et ait illi: " Ego veniam et curabo eum ".
8 Et respondens centurio ait: " Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit".
10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: "Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!
11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ".
13 Et dixit Iesus centurioni: " Vade; sicut credidisti, fiat tibi ". Et sanatus est puer in hora illa.
1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,
3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,
4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
7 et clamans voce magna dicit: " Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ".
8 Dicebat enim illi: " Exi, spiritus immunde, ab homine ".
9 Et interrogabat eum: " Quod tibi nomen est? ". Et dicit ei: " Legio nomen mihi est, quia multi sumus ".
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
12 et deprecati sunt eum dicentes: " Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ".
13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.
36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 Dixerunt autem ei: " Iesus Nazarenus transit ".
38 Et clamavit dicens: " Iesu, fili David, miserere mei! ".
39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: " Fili David, miserere mei! ".
40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum:
41 " Quid tibi vis faciam? ". At ille dixit: " Domine, ut videam ".
42 Et Iesus dixit illi: " Respice! Fides tua te salvum fecit ". 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: " Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ".
19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: " Si vis, potes me mundare ".
41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: " Volo, mundare! ";
42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: " Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ",
13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis.
38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: " Magister, non ad te pertinet quia perimus? ".
39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: " Tace, obmutesce! ". Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
40 Et ait illis: " Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ".
41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: " Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ".
1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.
2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: " Domine, ecce, quem amas, infirmatur ".
4 Audiens autem Iesus dixit: " Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ".
5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;
7 deinde post hoc dicit discipulis: " Eamus in Iudaeam iterum ".
8 Dicunt ei discipuli: " Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ".
9 Respondit Iesus: " Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
10 si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ".
11 Haec ait et post hoc dicit eis: " Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ".
12 Dixerunt ergo ei discipuli: " Domine, si dormit, salvus erit ".
13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: " Lazarus mortuus est,
25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;
28 dicebat enim: " Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ".
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
6 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus: " Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ".
8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
9 " Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ".
10 Dixit Iesus: " Facite homines discumbere ". Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.
11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.
12 Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: " Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ".
13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.
17 Et respondit ei unus de turba: " Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ".
19 Qui respondens eis dicit: " O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ".
20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
21 Et interrogavit patrem eius: " Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ". At ille ait: " Ab infantia;
22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ".
23 Iesus autem ait illi: " "Si potes!". Omnia possibilia credenti ".
24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: " Credo; adiuva incredulitatem meam ".
25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: " Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ".
26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: " Mortuus est! ".
27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.
20 Quorum fidem ut vidit, dixit: " Homo, remittuntur tibi peccata tua ".
21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: " Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? .
22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
23 Quid est facilius, dicere: "Dimittuntur tibi peccata tua", an dicere: Surge et ambula"?
24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata - ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ".
25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: " Fili David Iesu, miserere mei! ".
48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: " Fili David, miserere mei! ".
49 Et stans Iesus dixit: " Vocate illum ". Et vocant caecum dicentes ei: " Animaequior esto. Surge, vocat te ".
50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
51 Et respondens ei Iesus dixit: " Quid vis tibi faciam? ". Caecus autem dixit ei: " Rabboni, ut videam ".
52 Et Iesus ait illi: " Vade; fides tua te salvum fecit ". Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: " Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ". Et arefacta est continuo ficulnea.
20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit ficulnea? ".
21 Respondens autem Iesus ait eis: " Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: "Tolle et iacta te in mare", fiet.
22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ".
11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe
13 et levaverunt vocem dicentes: " Iesu praeceptor, miserere nostri! ".
14 Quos ut vidit, dixit: " Ite, ostendite vos sacerdotibus ". Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.
17 Respondens autem Iesus dixit: " Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt?
18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ".
19 Et ait illi: " Surge, vade; fides tua te salvum fecit ".
1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.
2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur HebraiceBethsatha, quinque porticus habens.
3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.
4 ()
5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: " Vis sanus fieri? ".
7 Respondit ei languidus: " Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ".
8 Dicit ei Iesus: " Surge, tolle grabatum tuum et ambula ".
9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.Erat autem sabbatum in illo die.
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
29 Et ecce clamaverunt dicentes: " Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ".
30 Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.
31 Daemones autem rogabant eum dicentes: " Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ".
32 Et ait illis: " Ite ". Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
33 Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
2 " Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ".
4 Et responderunt ei discipuli sui: " Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ".
5 Et interrogabat eos: " Quot panes habetis? ". Qui dixerunt: " Septem ".
6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.
7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.
3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ".
5 Et respondens Simon dixit: " Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ".
6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.
7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: " Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ".
9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: " Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ".
11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.
39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.
22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: " Transfretemus trans stagnum ". Et ascenderunt.
23 Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur.
24 Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: " Praeceptor, praeceptor, perimus! ". At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.
25 Dixit autem illis: " Ubi est fides vestra? ". Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: " Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ".
26 Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam.
1 Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.
3 Et ait homini habenti manum aridam: " Surge in medium ".
4 Et dicit eis: " Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ". At illi tacebant.
5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: " Extende manum ". Et extendit, et restituta est manus eius.
12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: " Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ".
13 Ait autem ad illos: " Vos date illis manducare ". At illi dixerunt: " Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ".
14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: " Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ".
15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: " Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ".
50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: " Noli timere; crede tantum, et salva erit ".
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.
52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: " Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ".
53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset.
54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: " Puella, surge! ".
55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare.
56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
33 Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: Numquam apparuit sic in Israel! ".
20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.
21 Dicebat enim intra se: " Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero .
22 At Iesus conversus et videns eam dixit: " Confide, filia; fides tua te salvam fecit ". Et salva facta est mulier ex illa hora.
25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,
42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur.
48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: " Confidite, ego sum; nolite timere! ".
51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;
46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;
47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.
48 Dixit ergo Iesus ad eum: " Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ".
49 Dicit ad eum regius: " Domine, descende priusquam moriatur puer meus ".
50 Dicit ei Iesus: " Vade. Filius tuus vivit ". Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.
52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: " Heri hora septima reliquit eum febris ".
53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: " Filius tuus vivit ", et credidit ipse et domus eius tota.
54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
24 Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: " Domine, salva nos, perimus! ".
26 Et dicit eis: " Quid timidi estis, modicae fidei? ". Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt dicentes: " Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ".
14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;
1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
2 Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: " Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ".
3 Respondit Iesus: " Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ".
6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
7 et dixit ei: " Vade, lava in natatoria Siloae! " - quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: " Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ", nesciens quid diceret.