Misericórdia

9 et dixit mihi: " Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ". Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!

6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine,et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.

7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris;secundum misericordiam tuam memento mei tu,propter bonitatem tuam, Domine.

15 Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.

16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo - gratia estis salvati -

1 Magistro chori. PSALMUS. David,

2 cum venit ad eum Nathan propheta,postquam cum Bethsabee peccavit.

1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;

13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,misericordiam consequetur.

5 TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat,IOD. disponet res suas in iudicio,

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,et opera manuum nostrarum confirma super noset opus manuum nostrarum confirma.

1 Canticum ascensionum.De profundis clamavi ad te, Domine;

2 Domine, exaudi vocem meam.Fiant aures tuae intendentesin vocem deprecationis meae.

13 Euntes autem discite quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium". Non enim veni vocare iustos sed peccatores ".

18 Quis Deus similis tui,qui aufers iniquitatemet transis peccatumreliquiarum hereditatis tuae?Non servat in aeternum furorem suum,quoniam volens misericordiam est.

29 quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini

1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scri psitque et epistulas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Ierusalem et facerent Pascha Domino, Deo Israel.

2 Inito quoque consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo.

3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus necdum congregatus erat in Ierusalem.

4 Placuit ergo sermo regi et omni multitudini,

5 et decreverunt, ut mitterent nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et facerent Pascha Domino, Deo Israel, in Ierusalem; in plurima enim multitudine non fecerant, sicut lege praescriptum est.

6 Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: " Filii Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum.

7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.

8 Nolite nunc indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut avertatur a vobis ira furoris eius.

9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum ".

10 Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.

11 Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem.

12 In Iuda quoque facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum iuxta verbum Domini.

13 Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde.

14 Et surgentes destruxerunt altaria, quae erant in Ierusalem, atque universa thymiamateria subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron.

15 Et mactaverunt Pascha quarta decima die mensis secundi; sacerdotes autem atque Levitae confusi sanctificati sunt et attulerunt holocausta in domum Domini.

16 Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,

17 eo quod multi in coetu sanctificati non essent; idcirco Levitae mactaverunt victimas Paschae omnibus, qui non erant mundi, ut sanctificarent illas Domino.

18 Valde magna enim pars populi, de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, non erant mundati; et comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit pro eis Eze chias dicens: " Dominus bonus propitietur

19 cunctis, qui direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum munditiam sanctuarii ".

20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.

21 Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia.

22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum.

23 Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem, quod et fecerunt cum ingenti gaudio.

24 Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.

25 Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda.

26 Factaque est grandis laetitia in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.

27 Surrexerunt autem sacerdotes levitici generis benedicentes populo; et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio eorum in habitaculum sanctum eius in caelum.

1 Si dimiserit vir uxorem suam,et recedens ab eoduxerit virum alterum,numquid revertetur ad eam ultra?Numquid non pollutaet contaminata est terra illa?Tu autem fornicata es cum amatoribus multiset reverteris ad me?,dicit Dominus.

2 Leva oculos tuos ad colles et vide,ubi non prostrata sis.In viis sedebas exspectans eosquasi Arabs in solitudine;et polluisti terramin fornicationibus tuis et in malitia tua.

3 Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi;noluisti erubescere.

4 Nonne amodo vocas me: "Pater meus,dux adulescentiae meae tu es!

5 Numquid irascetur in perpetuumaut perseverabit in finem?".Ecce locuta eset fecisti mala et praevaluisti ".

6 Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: " Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi.

7 Et dixi: "Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur"; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda;

8 et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa;

9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno.

10 Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ", ait Dominus.

11 Et dixit Dominus ad me: " Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae.

12 Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices:Revertere, aversatrix Israel,ait Dominus,et non avertam faciem meam a vobis,quia pius ego sum,dicit Dominus,et non irascar in perpetuum.

13 Verumtamen scito iniquitatem tuam,quia in Dominum Deum tuum praevaricata eset dispersisti vias tuas alienissub omni ligno frondoso;et vocem meam non audistis,ait Dominus.

14 Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion;

15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

16 Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: "Arca testamenti Domini", neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.

17 In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi.

18 In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris.

19 Ego autem dixi:Quomodo ponam te in filiiset tribuam tibi terram desiderabilem,hereditatem praeclarissimam inter gentes?Et dixi: Patrem vocabitis meet post me ingredi non cessabitis.

20 Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum,sic contempsistis me, domus Israel ",dicit Dominus.

21 Vox in collibus audita est,ploratus et supplicatio filiorum Israel,quoniam iniquam fecerunt viam suam,obliti sunt Domini Dei sui.

22 " Convertimini, filii, qui aversi estis a me,et sanabo aversiones vestras ". Ecce nos venimus ad te;tu enim es Dominus Deus noster.

23 Vere mendaces erant colleset tumultus montium;vere in Domino Deo nostrosalus Israel.

24 Confusio comedit laborem patrum nostrorumab adulescentia nostra,greges eorum et armenta eorum,filios eorum et filias eorum.

25 Dormiemus in confusione nostra,et operiet nos ignominia nostra,quoniam Domino Deo nostro peccavimusnos et patres nostriab adulescentia nostra usque ad hanc diemet non audivimus vocem Domini Dei nostri ".

21 Tunc accedens Petrus dixit ei: " Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ".

22 Dicit illi Iesus: " Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.

14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;

31 In misericordiis autem tuis plurimisnon fecisti eos in consumptionemnec dereliquisti eos;quoniam Deus misericors et clemens es tu.

6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur meomnibus diebus vitae meae,et inhabitabo in domo Dominiin longitudinem dierum.

18 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri,et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus iudicii Dominus;beati omnes, qui exspectant eum.

11 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo,veritatem tuam et salutare tuum dixi.Non abscondi misericordiam tuamet veritatem tuam ab ecclesia magna.

16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.

7 Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas;et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius,et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.