13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: " Sitio ".
29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: " Consummatum est! ". Et inclinato capite tradidit spiritum.
51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;
52 et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt
53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.
54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: " Vere Dei Filius erat iste! ".
11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
16 Aruit tamquam testa palatum meum,et lingua mea adhaesit faucibus meis,et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi,concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos,
18 et dinumeravi omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: " Heloi, Heloi, lema sabacthani? ", quod est interpretatum: " Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ".
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
7 Ego autem sum vermis et non homo,opprobrium hominum et abiectio plebis.
8 Omnes videntes me deriserunt me;torquentes labia moverunt caput:
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,mortem autem crucis.
23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 Dixerunt ergo ad invicem: " Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ", ut Scriptura impleatur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibiet in vestem meam miserunt sortem ".Et milites quidem haec fecerunt.
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: " Mulier, ecce filius tuus ".
27 Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras,attritus est propter scelera nostra;disciplina pacis nostrae super eum,et livore eius sanati sumus.
6 Omnes nos quasi oves erravimus,unusquisque in viam suam declinavit;et posuit Dominus in eoiniquitatem omnium nostrum ".
7 Afflictus est et ipse subiecit seet non aperuit os suum;sicut agnus, qui ad occisionem ducitur,et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuitet non aperuit os suum.
33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
34 Iesus autem dicebat: " Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ".Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
35 Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: " Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ".
36 Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi
37 et dicentes: " Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ".
38 Erat autem et superscriptio super illum: " Hic est rex Iudaeorum ".
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: " Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ".
40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?
41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ".
42 Et dicebat: " Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ".
43 Et dixit illi: " Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ".
22 Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.