2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
1 Omnia tempus habent,et momentum suum cuique negotio sub caelo:
8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae
19 ecce ego facio nova,et nunc orientur: nonne cognoscitis ea?Utique ponam in deserto viamet in invio flumina.
31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
21 qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.
6 Ego enim Dominus et non mutatus sum;sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.
3 hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
4 dicentes: " Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae ".
5 Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo,
6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit;
7 caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
4 Generatio praeterit, et generatio advenit,terra autem in aeternum stat.
5 Oritur sol, et occidit solet ad locum suum anhelat ibique renascitur.
6 Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem,lustrans universa in circuitu pergit spirituset in circulos suos revertitur.
7 Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat;ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.
8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!
19 Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.
17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
9 Quod fuit,ipsum est, quod futurum est.Quod factum est,ipsum est, quod faciendum est:
10 nihil sub sole novum.Si de quadam re dicitur: " Ecce hoc novum est ",iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos.
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,
52 in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.