Mulher
1 Sapientia mulierum aedificat domum suam,insipientia eam manibus destruet.
1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo
2 et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,
3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.
3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,
4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant,
5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam: Haec nunc os ex ossibus meiset caro de carne mea!Haec vocabitur Virago,quoniam de viro sumpta est haec ".
16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,et robusti habebunt divitias.
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;ad imaginem Dei creavit illum;masculum et feminam creavit eos.
11 Noli ergo metuere, sed, quidquid dixeris mihi, faciam tibi; scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse fortem.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
19 Melius est habitare in terra desertaquam cum muliere rixosa et iracunda.
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
4 Mulier diligens corona est viro suo,et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
1 Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
14 Domus et divitiae hereditas patrum,a Domino autem uxor prudens.