A Mulher Sábia

14 Domus et divitiae hereditas patrum,a Domino autem uxor prudens.

25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,et ridebit in die novissimo.

26 PHE. Os suum aperuit sapientiae,et lex clementiae in lingua eius.

1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.

2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.

3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;

4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.

5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

6 Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei".

7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.

8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".

9 Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis".

10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.

11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis".

12 At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos".

13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.

16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,et robusti habebunt divitias.

30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?Longe super gemmas pretium eius.

33 Timor Domini disciplina sapientiae,et gloriam praecedit humilitas.

5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.

10 Principium sapientiae timor Domini,et scientia Sancti est prudentia.

11 Quaerite Dominum et virtutem eius,quaerite faciem eius semper.

3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,

4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant,

5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.

4 Mulier diligens corona est viro suo,et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.

1 Sapientia mulierum aedificat domum suam,insipientia eam manibus destruet.

28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,vir eius et laudavit eam:

29 RES. " Multae filiae fortiter operatae sunt,tu supergressa es universas ".