Namoro

9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.

4 Adiuro vos, filiae Ierusalem,ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,donec ipsa velit.

3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint?

23 Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.

14 Domus et divitiae hereditas patrum,a Domino autem uxor prudens.

18 Dixit quoque Dominus Deus: " Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui ".

14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?

15 Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?

18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?

20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.

13 " Esca ventri, et venter escis! ". Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;

33 Noli te seduci: " Corrumpunt mores bonos colloquia mala ".

4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.

14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.