18 COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,omnibus invocantibus eum in veritate.
19 RES. Voluntatem timentium se facietet deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos.
11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ".
1 Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.
2 Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: "Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus;
4 et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ".
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
19 Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem,plorans nequaquam plorabis:miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui;statim ut audierit, respondebit tibi.
12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
12 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia,
17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".
66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.
67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: " Numquid et vos vultis abire? ".
68 Respondit ei Simon Petrus: " Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes;
69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ".
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ".
1 Et nunc haec dicit Dominus,qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: Noli timere, quia redemi teet vocavi te nomine tuo; meus es tu.
2 Cum transieris per aquas, tecum ero,et flumina non operient te;cum ambulaveris in igne, non combureris,et flamma non ardebit in te,
3 quia ego Dominus Deus tuus,Sanctus Israel, salvator tuus:dedi propitiationem tuam Aegyptum,Aethiopiam et Saba pro te.
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia,iudicabit populos in aequitate.
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
22 Lene super butyrum est os eius,pugna autem cor illius:molliti sunt sermones eius super oleum,et ipsi sunt gladii destricti. -
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuumet lumen semitis meis.
13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu;
14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
7 Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro ".
11 Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
17 Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
18 non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.
28 Numquid nescis? Aut non audisti?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terrae;non deficiet neque laborabit,nec est investigatio sapientiae eius.
29 Qui dat lasso virtutemet invalido robur multiplicat.
30 Deficient pueri et laborabunt,et iuvenes lapsu labentur;
31 qui autem sperant in Domino,mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilae,current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: " Mihi vindicta, ego retribuam ", dicit Dominus.
33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ".
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
5 Qui seminant in lacrimis,in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebantsemen spargendum portantes;venientes autem venient in exsultationeportantes manipulos suos.
6 confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;
18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
24 Diligite Dominum, omnes sancti eius:fideles conservat Dominuset retribuit abundanter facientibus superbiam.
9 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
7 Bonus Dominus,refugium in die tribulationiset sciens sperantes in se
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu.
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.