6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
7 Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt.
10 Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
9 Super montem excelsum ascende,tu, quae evangelizas Sion;exalta in fortitudine vocem tuam,quae evangelizas Ierusalem;exalta, noli timere;dic civitatibus Iudae: Ecce Deus vester,
16 In die illa dicetur Ierusalem: Noli timere, Sion;ne dissolvantur manus tuae!
17 Dominus Deus tuus in medio tui,fortis ipse salvabit;gaudebit super te in laetitia,commotus in dilectione sua;exsultabit super te in laude
16 At ille respondit: "Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis".
17 Oravitque Eliseus dicens: " Domine, aperi oculos huius, ut videat ". Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: " Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ".
13 Quia ego Dominus Deus tuusapprehendens manum tuamdicensque tibi: " Ne timeas;ego auxiliabor tibi.
14 Noli timere, vermis Iacob,homines ex Israel.Ego auxiliabor tibi ", dicit Dominuset redemptor tuus, Sanctus Israel.
21 Noli timere, terra;exsulta et laetare,quoniam magna Dominus operatus est.
9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?".
10 Ne timeas, quia ego tecum sum;ne declines, quia ego Deus tuus:confortabo te et auxiliabor tibiet sustentabo te dextera iustitiae meae.
20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: " Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;
28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.
9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: " Noli timere, sed loquere et ne taceas,
10 quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ".
1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: "Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis ".
30 Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
7 Et dixit Dominus ad me: " Noli dicere: "Puer sum",quoniam, ad quoscumque mittam te, ibiset universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.
8 Ne timeas a facie eorum,quia tecum ego sum, ut eruam te ",dicit Dominus.
6 Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ".
36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: " Noli timere; tantummodo crede! ".