9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.
12 Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis,quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: " Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ".
16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
18 Iesu Christi autem generatio sic erat.Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
14 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
15 et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
30 Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
32 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
33 et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis .
4 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
10 Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ".
20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: " Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;
21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ".
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 " Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ", quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam;
25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.
37 Dixit itaque ei Pilatus: " Ergo rex es tu? ". Respondit Iesus: " Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ".
5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
6 qui cum in forma Dei esset,non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,in similitudinem hominum factus;et habitu inventus ut homo,
8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,mortem autem crucis.