3 Dixit autem illi Diabolus: " Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ".
4 Et respondit ad illum Iesus: " Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo" ".
57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me.
58 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ".
29 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.
30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
17 Ficus enim non florebit,et non erit fructus in vineis;mentietur opus olivae,et arva non afferent cibum;abscissum est de ovili pecus,et non est armentum in praesepibus.
18 Ego autem in Domino gaudeboet exsultabo in Deo salvatore meo.
19 Dominus Deus fortitudo meaet ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me.Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: " Rabbi, manduca ".
32 Ille autem dixit eis: " Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ".
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: " Numquid aliquis attulit ei manducare? ".
34 Dicit eis Iesus: " Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ".
35 Dixit eis Iesus: " Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
3 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.
4 Qui respondens dixit: Scriptum est:Non in pane solo vivet homo,sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ".