Nova Criatura

9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius

10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,

5 Et dixit, qui sedebat super throno: " Ecce nova facio omnia ". Et dicit: Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ".

4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;

6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.

7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.

4 per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;

19 Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,

20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,

23 renovari autem spiritu mentis vestrae

24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

18 " Ne memineritis priorumet antiqua ne intueamini:

19 ecce ego facio nova,et nunc orientur: nonne cognoscitis ea?Utique ponam in deserto viamet in invio flumina.

15 Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.

3 Respondit Iesus et dixit ei: " Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ".

10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.