29 Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: " Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
32 Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi ".
8 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.
15 Si diligitis me, mandata mea servabitis;
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum
22 et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.
3 et observa decreta Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias statuta eius et praecepta eius et iudicia et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas in universis, quae facis et quocumque te verteris;
23 Respondit Iesus et dixit ei: " Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
58 Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
33 sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.
17 Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam;qui autem increpationes relinquit, errat.
44 Eripuisti me de contradictionibus populi,constituisti me in caput gentium.Populus, quem non cognovi, servivit mihi,
14 Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis,
32 ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
20 Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
23 Dicebat autem ad omnes: " Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
22 Et ait Samuel: " Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,
22 Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
22 Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
20 Conserva, fili mi, praecepta patris tuiet ne reicias legem matris tuae;
29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
46 Quid autem vocatis me: "Domine, Domine", et non facitis, quae dico?
27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;
28 benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent.
11 et omnis lingua confiteatur Dominus Iesus Christus! ",in gloriam Dei Patris.
2 Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
8 et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam;
9 et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae,
27 Ille autem respondens dixit: " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ".
1 Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra,
8 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.