Oportunidades
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius".
11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
38 Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
2 praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.
33 Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris ".
4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.