Orgulho

16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes.Recedant superba de ore vestro,quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones.

2 Venit superbia, veniet et contumelia;apud humiles autem sapientia.

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;

4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.

5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:

25 Domum superborum demolietur Dominuset firmos faciet terminos viduae.

10 Inter superbos tantum iurgia sunt,et apud humiles sapientia.

12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis;et, antequam glorificetur, humiliatur.

16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.

17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;

18 non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.

7 Et dixit Dominus ad Samuelem: " Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ".

13 Timor Domini odisse malum;arrogantiam et superbiam et viam pravamet os bilingue detestor.

12 Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.

11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ".

5 Abominatio Domini est omnis arrogans;manus in manu, non erit innocens.

23 Superbia hominis humiliabit eum,et humilis spiritu suscipiet gloriam.

3 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret,

29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.

25 Est via, quae videtur homini recta,et novissima eius ducunt ad mortem.

6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: Deus superbis resistit,humilibus autem dat gratiam ".

2 Omnia haec manus mea fecit,et mea sunt universa ista,dicit Dominus.Ad hunc autem respiciam,ad pauperculum et contritum spirituet trementem sermones meos.

9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,

10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.

22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,

23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.

2 Venit superbia, veniet et contumelia;apud humiles autem sapientia.

23 Superbia hominis humiliabit eum,et humilis spiritu suscipiet gloriam.

18 Contritionem praecedit superbia,et ante ruinam exaltatio spiritus.

20 Dicebat autem: " Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,

22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:

23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ".

11 Et respondens rex Israel ait: " Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ".

4 Praemium modestiae timor Domini,divitiae et gloria et vita.

10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

5 Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quiaDeus superbis resistit,humilibus autem dat gratiam.

6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,

7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

17 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,

12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis;et, antequam glorificetur, humiliatur.