Ouvir a voz de Deus

21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec via, ambulate in ea ",si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram.

1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,

17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me;

4 Tu autem, Domine, protector meus es,gloria mea et exaltans caput meum.

24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.

25 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.

45 Est scriptum in Prophetis: "Et erunt omnes docibiles Dei ". Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.

14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

25 Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.

24 atque dixistis: "Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo.

28 At ille dixit: " Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! .

20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit;

21 non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.

3 Vox Domini super aquas;Deus maiestatis intonuit,Dominus super aquas multas.

4 Vox Domini in virtute,vox Domini in magnificentia.

5 Vox Domini confringentis cedros;et confringet Dominus cedros Libani.

17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

3 Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis.

47 Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ".