3 Intende voci clamoris mei,rex meus et Deus meus.
29 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
32 Melior est patiens viro forti,et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
13 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra,et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et multae misericordiaeet placabilis super malitia ".
16 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
5 Psallite Domino, sancti eius,et confitemini memoriae sanctitatis eius,
2 praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.
4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum;noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua,in homine, qui molitur insidias.
2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ".
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
9 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
18 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri,et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus iudicii Dominus;beati omnes, qui exspectant eum.
12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
9 Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.
8 Miserator et misericors Dominus,longanimis et multae misericordiae.
11 Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
25 Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
14 Exspecta Dominum, viriliter age,et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.