9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
19 Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me".
2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
19 Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;
39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.
10 et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
44 Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.
14 Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis;
8 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
6 Dicit ei Iesus: " Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
9 Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt.
10 Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostriet potestas Christi eius,quia proiectus est accusator fratrum nostrorum,qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.