Pais e Filhos

8 Audi, fili mi, disciplinam patris tuiet ne reicias legem matris tuae,

9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo,et torques collo tuo.

4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

26 Qui affligit patrem et fugat matrem,filius inhonestus et ignominiosus.

24 Exsultat gaudio pater iusti;qui sapientem genuit, laetabitur in eo;

6 Institue adulescentem iuxta viam suam;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

22 Audi patrem tuum, qui genuit te,et ne contemnas, cum senuerit mater tua.

15 Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino ".

16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.

6 Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.

1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.

2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,

3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.

20 Qui maledicit patri suo et matri,exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

15 Virga atque correptio tribuit sapientiam;puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.

6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,

7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;

11 Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ".

8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.

21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

3 Ecce hereditas Domini filii,merces fructus ventris.

4 Sicut sagittae in manu potentis,ita filii iuventutis.

5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis:non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

24 Qui parcit virgae, odit filium suum;qui autem diligit illum, instanter erudit.

24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.

20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.

7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?

4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.

1 Parabolae Salomonis.Filius sapiens laetificat pa trem,filius vero stultus maestitia est matris suae.