A Paixão de Cristo
14 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
15 et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
3 Despectus erat et novissimus virorum,vir dolorum et sciens infirmitatem,et quasi abscondebamus vultum coram eo;despectus, unde nec reputabamus eum.
4 Vere languores nostros ipse tulitet dolores nostros ipse portavit;et nos putavimus eum quasi plagatum,percussum a Deo et humiliatum.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras,attritus est propter scelera nostra;disciplina pacis nostrae super eum,et livore eius sanati sumus.
8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
21 In hoc enim vocati estis, quiaet Christus passus est pro vobis,vobis relinquens exemplum,ut sequamini vestigia eius:
22 qui peccatum non fecit,nec inventus est dolus in ore ipsius;
23 qui cum malediceretur, non remaledicebat;cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
24 qui peccata nostra ipse pertulitin corpore suo super lignum,ut peccatis mortui iustitiae viveremus;cuius livore sanati estis.
55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ".
8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,mortem autem crucis.
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ".
38 Tunc ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ".
21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.