24 Si dormieris, non timebis;quiesces, et suavis erit somnus tuus.
8 Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ".
4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
4 Unum petii a Domino, hoc requiram:ut inhabitem in domo Dominiomnibus diebus vitae meae,ut videam voluptatem Dominiet visitem templum eius.
5 Quoniam occultabit me in tentorio suoin die malorum.Abscondet me in abscondito tabernaculi sui,in petra exaltabit me.
22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia,
11 qui ponit humiles in sublimeet maerentes erigit sospitate;
76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me,secundum eloquium tuum servo tuo.
1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia,iudicabit populos in aequitate.
4 Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis,non timebo mala, quoniam tu mecum es.Virga tua et baculus tuus,ipsa me consolata sunt.
1 Omnia tempus habent,et momentum suum cuique negotio sub caelo:
2 tempus nascendi et tempus moriendi,tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,
3 tempus occidendi et tempus sanandi,tempus destruendi et tempus aedificandi,
4 tempus flendi et tempus ridendi,tempus plangendi et tempus saltandi,
5 tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi,tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus,
6 tempus quaerendi et tempus perdendi,tempus custodiendi et tempus abiciendi,
7 tempus scindendi et tempus consuendi,tempus tacendi et tempus loquendi,
8 tempus dilectionis et tempus odii,tempus belli et tempus pacis.
5 Quoniam tu es exspectatio mea, Domine;Domine, spes mea a iuventute mea.
9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?".
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
17 Fac mecum signum in bonum,ut videant, qui oderunt me, et confundantur,quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.