O Pão da Vida
35 Dixit eis Iesus: " Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
53 Dixit ergo eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.
6 Dicit ei Iesus: " Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ".
6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: " Ego sum panis, qui de caelo descendi ",
27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! .
4 Qui respondens dixit: Scriptum est:Non in pane solo vivet homo,sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ".
48 Ego sum panis vitae.