10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.
7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
19 Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum ".
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,
4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
3 non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate