9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: " Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ".
37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: " Hic est Iesus Rex Iudaeorum ".
6 Qui dicit illis: " Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: " Consummatum est! ". Et inclinato capite tradidit spiritum.
8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.
9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: " Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
18 " Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
19 et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ".
9 Exsulta satis, filia Sion;iubila, filia Ierusalem.Ecce rex tuus venit tibiiustus et salvator ipse,pauper et sedens super asinumet super pullum filium asinae.
46 Et clamans voce magna Iesus ait: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum "; et haec dicens exspiravit.
25 O Domine, salvum me fac;o Domine, da prosperitatem!
26 Benedictus, qui venit in nomine Domini.Benedicimus vobis de domo Domini.
6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
7 dicens: "Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere" ".
28 Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei
29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: " Ave, rex Iudaeorum! ".
36 et dicebat: " Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ".