Poder de Deus

4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis,Dominus est petra aeterna.

7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum,oculi eius super gentes respiciunt;rebelles non exaltentur in semetipsis.

14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.

20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

17 Dominus Deus tuus in medio tui,fortis ipse salvabit;gaudebit super te in laetitia,commotus in dilectione sua;exsultabit super te in laude

7 formans lucem et creans tenebras,faciens pacem et creans malum:ego Dominus faciens omnia haec.

4 Sapiens corde est et fortis robore;quis restitit ei, et pacem habuit?

11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum;secundum magnitudinem brachii tuisuperstites relinque filios mortis.

14 Ecce haec sunt termini viarum eius;et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ".

11 Nolite sperare in violentiaet in rapina nolite decipi;divitiae si affluant, nolite cor apponere.

10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.

4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos.

7 in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,

12 in manu potenti et brachio extento,quoniam in aeternum misericordia eius.

12 Qui fecit terram in fortitudine sua,firmavit orbem in sapientia suaet prudentia sua extendit caelos.

26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".