13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
2 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum;in iustitia tua libera me.
14 Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam,intende orationi meae.
2 GHIMEL. Potens in terra erit semen eius,DALETH. generatio rectorum benedicetur.
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.
13 quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus;comprehenderunt me iniquitates meae,et non potui videre.Multiplicatae sunt super capillos capitis mei,et cor meum dereliquit me.
15 Numquid non in ventre fecit me,qui et illum operatus est,et formavit me in visceribus unus?
23 Non laborabunt frustraneque generabunt in interitum repentinum,quia semen benedictorum erunt Domini,et nepotes eorum cum eis.
13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum,benedixit filiis tuis in te.
14 Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum;suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.
29 Qui dat lasso virtutemet invalido robur multiplicat.
30 Deficient pueri et laborabunt,et iuvenes lapsu labentur;
31 qui autem sperant in Domino,mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilae,current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.
3 Ecce hereditas Domini filii,merces fructus ventris.
25 Deus patris tui erit adiutor tuus,et Omnipotens benedicet tibibenedictionibus caeli desuper,benedictionibus abyssi iacentisdeorsum,benedictionibus uberum et vulvae.
11 Fide - et ipsa Sara sterilis - virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
3 Effundam enim aquas super terram sitientemet fluenta super aridam;effundam spiritum meum super semen tuumet benedictionem meam super stirpem tuam:
4 et germinabunt inter herbasquasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
15 et invoca me in die tribulationis:eruam te, et honorificabis me ".
5 " Priusquam te formarem in utero, novi teet, antequam exires de vulva, sanctificavi teet prophetam gentibus dedi te ".
21 Manus in manu, non erit impunitus malus,semen autem iustorum salvabitur.
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
11 Sicut pastor gregem suum pascit,in brachio suo congregat agnoset in sinu suo levat;fetas ipse portat ".
7 Antequam parturiret, peperit;antequam veniret partus eius, peperit masculum.
9 " Numquid aperiam uterum et parere non faciam? ",dicit Dominus. Aut ego, qui parere facio, uterum claudam? ",ait Deus tuus.
19 Oppugnaverunt me in die afflictionis meae,et factus est Dominus fulcimentum meum;
21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
17 Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te;et dicant semper: " Magnificetur Dominus ",qui diligunt salutare tuum.
7 ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eumet de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.
45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ".
9 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
9 et dixit mihi: " Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ". Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
9 Qui habitare facit sterilem in domo,matrem filiorum laetantem.