21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:
19 Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,
20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
4 Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo.
12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.
1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.
21 non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.
21 omnia autem probate, quod bonum est tenete,
22 ab omni specie mala abstinete vos.
5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu;
6 et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
7 Nihil enim faciet Dominus Deus,nisi revelaverit secretum suumad servos suos prophetas.
5 " Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini.
9 Exsulta satis, filia Sion;iubila, filia Ierusalem.Ecce rex tuus venit tibiiustus et salvator ipse,pauper et sedens super asinumet super pullum filium asinae.
2 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 " Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ", quod est interpretatum Nobiscum Deus.
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.