Protecção e Segurança
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum.
18 Et capillus de capite vestro non peribit.
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
17 Fallax equus ad salutem,in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,in eos, qui sperant super misericordia eius,
19 ut eruat a morte animas eorumet alat eos in fame.
22 et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
17 Illic germinare faciam cornu David,parabo lucernam christo meo.
18 Inimicos eius induam confusione,super ipsum autem efflorebit diadema eius ".
31 Equus paratur ad diem belli,Dominus autem salutem tribuit.
8 Dominus perficiet pro me;Domine, misericordia tua in saeculum:opera manuum tuarum ne despicias.
19 Si volueritis et audieritis,bona terrae comedetis;
20 quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis,gladius devorabit vos,quia os Domini locutum est ".
6 Iustitia custodit innocentem in via,impietas autem peccatorem supplantat.
2 In Deo tantum quiesce, anima mea,ab ipso enim salutare meum.
3 multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ".
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia,iudicabit populos in aequitate.
22 Lene super butyrum est os eius,pugna autem cor illius:molliti sunt sermones eius super oleum,et ipsi sunt gladii destricti. -
11 Quia melior est dies una in atriis tuis super milia,elegi ad limen esse in domo Dei meimagis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
8 et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
1 Canticum ascensionum. Salomonis.Nisi Dominus aedificaverit domum,in vanum laborant, qui aedificant eam.Nisi Dominus custodierit civitatem,frustra vigilat, qui custodit eam.
10 IOD. Timete Dominum, sancti eius,quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo,veritatem tuam et salutare tuum dixi.Non abscondi misericordiam tuamet veritatem tuam ab ecclesia magna.
1 David.Benedictus Dominus, adiutor meus,qui docet manus meas ad proeliumet digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea et fortitudo mea,refugium meum et liberator meus;scutum meum, et in ipso speravi,qui subdit populum meum sub me.
10 Turris fortissima nomen Domini;ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
7 Cadent a latere tuo milleet decem milia a dextris tuis;ad te autem non appropinquabit.
15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum;custodit ipse animas sanctorum suorum,de manu peccatoris liberabit eos.
18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
8 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in homine.
7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
16 PHE. Aperis tu manum tuamet imples omne animal in beneplacito.
6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ".
11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.
12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
1 Miktam. David.Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
11 Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis;secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et omnes, qui sperant in te,laetentur, in aeternum exsultent.Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te,qui diligunt nomen tuum;
10 qui das salutem regibus,qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ".
11 tradentur in potestatem gladii,partes vulpium erunt.
23 Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.
8 Numquid homo potest defraudare Deum?Sed vos defraudatis me.Et dicitis: "In quo defraudavimus te?".In decimis et in primitiis.
9 Maledictione vos maledicti estis,quia me vos defraudatis, gens tota.
10 Inferte omnem decimam in horreum,et sit cibus in domo mea;et probate me super hoc,dicit Dominus exercituum:si non aperuero vobis cataractas caeliet effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
27 Habitaculum Deus antiquus,et subter brachia sempiterna.Eiciet a facie tua inimicumdicetque: "Conterere!".
1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
6 Quia Dominus dat sapientiam,et ex ore eius scientia et prudentia.
7 Thesaurizabit rectis sollertiamet clipeus erit gradientibus simpliciter
8 servans semitas iustitiaeet vias sanctorum custodiens.
7 quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi,laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.
8 Quoniam rex sperat in Dominoet in misericordia Altissimi non commovebitur.
9 Inveniet manus tua omnes inimicos tuos,dextera tua inveniet, qui te oderunt.
1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
30 Quoniam in te aggrediar hostium turmaset in Deo meo transiliam murum.
25 Iustus comedit et replet animam suam,venter autem impiorum insaturabilis.
4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Deiet delectentur in laetitia.
5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius;iter facite ei, qui fertur super nubes:Dominus nomen illi.Iubilate in conspectu eius;
1 Canticum ascensionum.Levabo oculos meos in montes:unde veniet auxilium mihi?
2 Auxilium meum a Domino,qui fecit caelum et terram.
3 Non dabit in commotionem pedem tuumneque dormitabit, qui custodit te.
4 Ecce non dormitabit neque dormiet,qui custodit Israel.
5 Dominus custodit te,Dominus umbraculum tuumad manum dexteram tuam.
6 Per diem sol non percutiet te,neque luna per noctem.
7 Dominus custodiet te ab omni malo;custodiet animam tuam Dominus.
8 Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuumex hoc nunc et usque in saeculum.
22 TAU. Interficiet peccatorem malitia;et, qui oderunt iustum, punientur.
5 Omnis sermo Dei probatusclipeus est sperantibus in eum.
17 Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit.Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis:haec est hereditas servorum Dominiet iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
1 Miktam. David.Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.
8 Proponebam Dominum in conspectu meo semper;quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
29 dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum ".
5 Sicut aves volantes,sic proteget Dominus exercituum Ierusalem,protegens et liberans,parcens et salvans ".
17 discite benefacere:quaerite iudicium, subvenite oppresso,iudicate pupillo, defendite viduam.
32 Quoniam quis est Deus praeter Dominum?Et quae rupes praeter Deum nostrum?
7 Bonus Dominus,refugium in die tribulationiset sciens sperantes in se
8 Maiorem dedisti laetitiam in corde meo,quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
12 De Beniamin ait: Amantissimus Dominihabitabit confidenter in eo;Altissimus proteget eum tota dieet inter umeros illius requiescet ".
4 Alis suis obumbrabit tibi,et sub pennas eius confugies;scutum et lorica veritas eius.
10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.
3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem,et inhabitabis terram et pasceris in fide.
1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.
2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?Multi insurgunt adversum me,
3 multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ".
4 Tu autem, Domine, protector meus es,gloria mea et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi,et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego obdormivi et soporatus sum,exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
19 Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem;accepisti in donum homines,ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.
26 et ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt.
1 PSALMUS. David.Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
3 Propositum eius est firmum;servabis pacem,quia in te speravit.
10 Turris fortissima nomen Domini;ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
35 qui docet manus meas ad proelium,et tendunt arcum aereum brachia mea.
36 Et dedisti mihi scutum salutis tuae,et dextera tua suscepit me,et exauditio tua magnificavit me.
6 et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
25 NUN. Iunior fui et senuiet non vidi iustum derelictumnec semen eius quaerens panem.
19 Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
6 Dominus mecum,non timebo, quid faciat mihi homo.
1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
6 Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus;inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
7 Mirifica misericordias tuas,qui salvos facis ab insurgentibussperantes in dextera tua.
8 Custodi me ut pupillam oculi,sub umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum, qui me afflixerunt.Inimici mei in furore circumdederunt me,
7 facit iudicium oppressis,dat escam esurientibus.Dominus solvit compeditos,
8 Dominus illuminat caecos,Dominus erigit depressos,Dominus diligit iustos,
9 Dominus custodit advenas,pupillum et viduam sustentatet viam peccatorum disperdit.
1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis,protegat te nomen Dei Iacob.
26 Dominus enim erit in latere tuoet custodiet pedem tuum, ne capiaris.
20 SIN. Custodi animam meam et erue me;non erubescam, quoniam speravi in te.
21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me,quia sustinui te.
6 Custodiens parvulos Dominus;humiliatus sum, et salvum me faciet.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,quia Dominus benefecit tibi;
8 quia eripuit animam meam de morte,oculos meos a lacrimis,pedes meos a lapsu.
9 Ambulabo coram Dominoin regione vivorum. -
8 Maiorem dedisti laetitiam in corde meo,quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
7 Nihil enim faciet Dominus Deus,nisi revelaverit secretum suumad servos suos prophetas.
114 Tegmen et scutum meum es tu,et in verbum tuum supersperavi.
9 Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter;qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
12 Astutus videns malum absconditus est;simplices transeuntes multati sunt.
35 Et dixit eis: " Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ". At illi dixerunt: " Nihil ".
1 Qui habitat in protectione Altissimi,sub umbra Omnipotentis commorabitur.
2 Dicet Domino: " Refugium meumet fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ".
12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
14 Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
26 In timore Domini fiducia fortis,et filiis eius erit spes.
22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ".
7 ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eumet de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
20 Anima nostra sustinet Dominum,quoniam adiutor et protector noster est;
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram ".
7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me;exsultationibus salutis circumdabis me.
16 Ipsi errabunt ad manducandum;si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
25 Quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi ".
11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
5 Omnis sermo Dei probatusclipeus est sperantibus in eum.
29 Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
31 Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
6 Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ".
10 Non erit in te deus alienus,neque adorabis deum extraneum.
9 Quoniam tu es, Domine, refugium meum.Altissimum posuisti habitaculum tuum.
10 Non accedet ad te malum,et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,
4 Usque ad senectam ego ipseet usque ad canos ego portabo;et ego feci et ego feram,ego portabo et salvabo.
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
8 Proponebam Dominum in conspectu meo semper;quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?