18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.
6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur meomnibus diebus vitae meae,et inhabitabo in domo Dominiin longitudinem dierum.
13 In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
11 Notas mihi facies vias vitae,plenitudinem laetitiae cum vultu tuo,delectationes in dextera tua usque in finem.
1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
2 egressus est in occursum Asa et dixit ei: " Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
3 Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege.
4 Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis.
5 In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum;
6 contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia.
7 Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro ".
8 Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini.
9 Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
10 Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa,
11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia.
12 Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua:
13 si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
14 Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum.
15 Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum.
16 Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius.
18 Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem.
19 Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.
4 Quaerite Dominum et potentiam eius,quaerite faciem eius semper.
10 Protector noster aspice, Deus,et respice in faciem christi tui.
31 In misericordiis autem tuis plurimisnon fecisti eos in consumptionemnec dereliquisti eos;quoniam Deus misericors et clemens es tu.
17 PHE. Vultus autem Domini super facientes mala,ut perdat de terra memoriam eorum.
18 SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivitet ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos neque proiciens,
13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: "Appropinquavit in vos regnum Dei".
4 Unum petii a Domino, hoc requiram:ut inhabitem in domo Dominiomnibus diebus vitae meae,ut videam voluptatem Dominiet visitem templum eius.
11 Quaerite Dominum et virtutem eius,quaerite faciem eius semper.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
6 Quaerite Dominum, dum inveniri potest;invocate eum, dum prope est.