15 Quisque confessus fuerit: " Iesus est Filius Dei ", Deus in ipso manet, et ipse in Deo.
5 Peccatum meum cognitum tibi feciet delictum meum non abscondi.Dixi: " Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ".Et tu remisisti impietatem peccati mei.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
9 Quia si confitearis in ore tuo: " Dominum Iesum! ", et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
10 Quis est iste rex gloriae?Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
11 et omnis lingua confiteatur Dominus Iesus Christus! ",in gloriam Dei Patris.
11 scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus,mihi flectetur omne genu,et omnis lingua confitebitur Deo ".
5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
24 HETH. " Pars mea Dominus, dixit anima mea;propterea exspectabo eum ".