14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum;custodit ipse animas sanctorum suorum,de manu peccatoris liberabit eos.
1 Magistro chori. PSALMUS. David.
22 Delevi ut nubem iniquitates tuaset quasi nebulam peccata tua;revertere ad me,quoniam redemi te.
1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ".
2 Domine, libera animam meam a labiis mendacii,a lingua dolosa.
1 Spiritus Domini Dei super me,eo quod unxerit Dominus me;ad annuntiandum laeta mansuetis misit me,ut mederer contritis cordeet praedicarem captivis liberationemet clausis apertionem;
1 Magistro chori. David, servi Domini,qui locutus est ad Dominum verba huius cantici,quando Dominus eum liberaverate potestate omnium inimicorum suorum
2 et e manu Saul. Dixit igitur:Diligam te, Domine, fortitudo mea.
36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
15 Ego autem in te speravi, Domine;dixi: " Deus meus es tu,
23 Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi,et anima mea, quam redemisti;
1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam!
9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri,propter gloriam nominis tui et libera nos;et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
10 Gaudens gaudebo in Domino,et exsultabit anima mea in Deo meo,quia induit me vestimentis salutiset indumento iustitiae circumdedit me,quasi sponsum decoratum coronaet quasi sponsam ornatam monilibus suis.
19 COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde,et confractos spiritu salvabit.
17 PHE. Vultus autem Domini super facientes mala,ut perdat de terra memoriam eorum.
18 SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivitet ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
17 Dominus Deus tuus in medio tui,fortis ipse salvabit;gaudebit super te in laetitia,commotus in dilectione sua;exsultabit super te in laude