11 Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.
12 A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
18 Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
5 Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
14 Iesus vero ait: " Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ".
23 Iesus autem dixit discipulis suis: " Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ".
25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: " Quis ergo poterit salvus esse? ".
26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ".
9 Sic ergo vos orabitis:Pater noster, qui es in caelis,sanctificetur nomen tuum,
10 adveniat regnum tuum,fiat voluntas tua,sicut in caelo, et in terra.
3 " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
21 Non omnis, qui dicit mihi: "Domine, Domine", intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
29 etenim Deus noster ignis consumens est.
11 CAPH. Gloriam regni tui dicantet potentiam tuam loquantur,
12 LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuaset gloriam magnificentiae regni tui.
13 MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum,et dominatio tua in omnem generationem et generationem.NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suiset sanctus in omnibus operibus suis.
11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: " Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
26 Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: "Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?".
28 Et ait illis: "Inimicus homo hoc fecit". Servi autem dicunt ei: "Vis, imus et colligimus ea?".
29 Et ait: "Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum" ".
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: " Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius ".
47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti;
48 quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
50 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
33 Aliam parabolam locutus est eis: " Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ".
1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
2 et dicens: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ".
44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
1 In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: " Quis putas maior est in regno caelorum? ".
2 Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum
3 et dixit: " Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
10 Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando;
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.
18 suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum".
18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ".
7 Euntes autem praedicate dicentes: "Appropinquavit regnum caelorum".
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: " Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ".
37 Qui respondens ait: " Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;
38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;
39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi:
41 mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat.