Renascimento

6 confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;

5 non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,

6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.

4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.

7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.

23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:

5 Respondit Iesus: " Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.

2 sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

3 Respondit Iesus et dixit ei: " Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ".