Resistir

8 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.

9 Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.

19 Et timebunt, qui ab occidente, nomen Domini,et, qui ab ortu solis, gloriam eius,cum venerit quasi fluvius violentus,quem spiritus Domini cogit.

1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,

19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ".

8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.

10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.

11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.

33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ".

4 - nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum - consilia destruentes

5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,

17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: " Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ".

19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.

4 Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo.

1 Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.

27 et nolite locum dare Diabolo.