Descansar no Senhor
14 Dixitque Dominus: " Facies mea ibit, et requiem dabo tibi ".
11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.
12 Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
13 Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro.
25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum,animae quaerenti illum.
26 TETH. Bonum est praestolari cum silentiosalutare Domini.
7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum;noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua,in homine, qui molitur insidias.
12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum;Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ".
7 Benedictus vir, qui confidit in Domino,et erit Dominus fiducia eius;
8 et erit quasi lignum,quod transplantatur super aquas,quod ad humorem mittit radices suaset non timebit, cum venerit aestus;et erit folium eius viride,et in anno siccitatis non erit sollicitumnec aliquando desinet facere fructum
31 qui autem sperant in Domino,mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilae,current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.
10 arcum conteret et confringet armaet scuta comburet igne.
7 Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi.
1 Magistro chori. David. PSALMUS.
14 Exspecta Dominum, viriliter age,et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
17 et erit opus iustitiae pax,et cultus iustitiae silentium,et securitas usque in sempiternum.
27 Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: " Dic puero, ut antecedat nos - et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini ".
3 Propositum eius est firmum;servabis pacem,quia in te speravit.
22 Lene super butyrum est os eius,pugna autem cor illius:molliti sunt sermones eius super oleum,et ipsi sunt gladii destricti. -
15 Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: In conversione et quiete salvi eritis;in silentio et in spe erit fortitudo vestra ".Et noluistis