O Sangue de Jesus
33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,per hominem fundetur sanguis illius;ad imaginem quippe Deifactus est homo.
22 Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
53 Dixit ergo eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.
54 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,remissionem peccatorum,secundum divitias gratiae eius,
11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat.
7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
5 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae.Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita,
19 sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,
11 Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agniet propter verbum testimonii sui;et non dilexerunt animam suamusque ad mortem.
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
28 Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: " Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha.
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.
23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.