7 Ne sis sapiens apud temetipsum;time Dominum et recede a malo.
8 Sanitas quippe erit umbilico tuo,et irrigatio ossibus tuis.
10 Aufer curam a corde tuoet amove malum a carne tua;adulescentia enim et iuventus vanae sunt.
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.
2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.
12 At ille audiens ait: " Non est opus valentibus medico sed male habentibus.
19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
3 Qui sanat contritos cordeet alligat plagas eorum;
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui.
12 Spes, quae differtur, affligit animam,lignum vitae desiderium veniens.
24 Favus mellis composita verba,dulcedo animae et sanitas ossium.
22 Animus gaudens aetatem floridam facit,spiritus tristis exsiccat ossa.