4 Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis,non timebo mala, quoniam tu mecum es.Virga tua et baculus tuus,ipsa me consolata sunt.
18 SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivitet ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.
28 Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino ".Et adoraverunt ibi Dominum.
3 Qui sanat contritos cordeet alligat plagas eorum;
18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
7 Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;
49 et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: " Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem.
13 Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
7 Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem,nec flumina obruent illam;si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,quasi nihil despicient eum.
36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me,Dominus autem assumpsit me.
7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi.