18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.
4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
4 ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,
5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;
14 Non moechaberis.
18 Sit vena tua benedicta,et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
19 cerva carissima et gratissimus hinnulus,blanditiae eius inebrient te in omni tempore,in amore eius delectare iugiter.
3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.
13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
15 Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
16 An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? " Erunt enim, inquit, duo in carne una ".
17 Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est.
4 Qui respondens ait: " Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos
5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".
6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".
3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.
9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.
18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
15 Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.
22 Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt,
23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium.
24 Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis,
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.
26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam;
27 similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;ad imaginem Dei creavit illum;masculum et feminam creavit eos.
28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: " Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram ".