Temor

33 Timor Domini disciplina sapientiae,et gloriam praecedit humilitas.

11 Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore.

1 Dominus regnavit! Commoveantur populisedet super cherubim, moveatur terra.

22 Numquid me non timebitis,ait Dominus,et a facie mea non trepidabitis?Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit;et commovebuntur et non poterunt,et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ".

11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino:adiutorium eorum et scutum eorum est.

1 ALLELUIA.ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum,BETH. in mandatis eius cupit nimis.

7 Ne sis sapiens apud temetipsum;time Dominum et recede a malo.

8 Sanitas quippe erit umbilico tuo,et irrigatio ossibus tuis.

30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

8 Timeat Dominum omnis terra,a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.

120 Horruit a timore tuo caro mea;a iudiciis enim tuis timui.

4 Praemium modestiae timor Domini,divitiae et gloria et vita.

12 et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram universo Israel.