8 HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eumet eripiet eos.
9 TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;beatus vir, qui sperat in eo.
4 Praemium modestiae timor Domini,divitiae et gloria et vita.
14 Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus.
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
27 Timor Domini apponet dies,et anni impiorum breviabuntur.
11 CAPH. Divites eguerunt et esurierunt,inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
12 LAMED. Venite, filii, audite me:timorem Domini docebo vos.
13 MEM. Quis est homo, qui vult vitam,diligit dies, ut videat bonum? -
14 NUN. Prohibe linguam tuam a malo,et labia tua, ne loquantur dolum.
10 RES. Initium sapientiae timor Domini,SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea;TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.
11 Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore.
33 Timor Domini disciplina sapientiae,et gloriam praecedit humilitas.
9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi;iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,et dulciora super mel et favum stillantem.
10 Principium sapientiae timor Domini,et scientia Sancti est prudentia.
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum.
4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,et in timore Domini declinatur a malo.
27 Timor Domini fons vitae,declinans a laqueis mortis.
14 Beatus homo, qui semper est pavidus;qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum .
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.
36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
28 Et dixit homini: "Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;et recedere a malo intellegentia" ".