2 Dum appropiant super me nocentes,ut edant carnes meas;qui tribulant me et inimici mei,ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra,non timebit cor meum;si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.
1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ".
6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
6 Dominus mecum,non timebo, quid faciat mihi homo.
22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.
4 In quacumque die timebo,ego in te sperabo.