Tentação

22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;

1 Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

28 Aut ambulare super prunas,et non comburentur plantae eius?

9 Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,

2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.

13 Nemo, cum tentatur, dicat: " A Deo tentor "; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.

13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.

9 Afflictus sum et humiliatus sum nimis,rugiebam a gemitu cordis mei.

41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ".

3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;

13 et ne inducas nos in tentationem,sed libera nos a Malo.

20 Dicebat autem: " Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,

22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:

23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ".

12 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.